Pulchritudinem naturalem quaerisne? Vel oblectationes equitationis navigationisque? Etiam colle glaciali proclivique patinis lapsare potes! Sic noli quaerere amplius — in Rautalampiem veni!
Communitas paula quamvis grandis Savoniae audaciter sumus: si tria milia civium te non imprimunt, recordare ut Roma quoque urbs singula solummodo fuit. Spiritus nostrum fortis laboriosusque est — res novas semper experimur, sicut haec pagina Latina probat (sermo Latinus non “res nova” est, sed ideam tenes!). Tam strenue laborant cives Rautalampiei ut magis negotia hic exsistant per capita quam in multis locis alteris.
In Rautalampiem veni ut multas res videas et facias! Saeptum nationale Konnevesis Australis spectaculum necessarium omnibus amicis naturae est: aqua serena terram tumulosam circumit, et in populis centenariis aquilae nidificant atque te speculantur, si ambulas in silva. Etiam potes navigare et tructas raras lacus Konnevesis nancisci.
Velocitatem desideras? Rautalampies cornucopiam offert: teniludus, nantis, pesball, patinaticum, nartatio possibilitates sunt. Si audes, orbem glacialem experire — magistri Bovis Rubei successerunt, succedesne?
Romam visere et mori? Rautalampiem visere et vivere! Roma ruina, architectura imperiosa Rautalampiei etiamnunc mundum illumina. Forum nostrum ecclesia immensa imperat: anno MDCCCXLIV aedificata est. Maxima constructio lignaria quidem est! Cives Rautalampiei ipsi struxerunt.
Si consuetudines veteres desideras spectare, ausculta: autumno Feria Salarii hic fit. Hac die operarii rustici dominum novum mercatu quaerebant. Nunc servos non invenis sed artes escasque locales nancisceris. Etiam quindecim milia hospitum adveniunt. Item feriae aestate et Nativitate fiunt.
Curia itineris
matkailu@rautalampi.fi
telephonum 040-647 5277
Senatus Populusque Rautalampiensis
rautalammin.kunta@rautalampi.fi
Kuopiontie 11, 7700 Rautalampi
telephonum 040 164 2000
Distantiae: